

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 20
Porro, si in digito.Filius dicitur manus vel brachium Patris: Spiritus sanctus dicitur digitus propter differentiam variorum donorum, quae per Spiritum sanctum hominibus dantur, sicut digiti inter se discreti sunt: nec nocet inaequalitas membrorum. Licet enim brachium majus sit digito, tamen brachium cum digito unum est corpus. Hoc digito scripta est lex in tabulis. Hunc digitum magi confessi sunt in Aegyto.Profecto pervenit,etc.,regnum.Id est, judiciaria potestasDei:qua bonos a malis secernet in die judicii. Vel,Regnum,id est, superna beatitudo. Quasi dicat: Si in Spiritu Dei ejicio daemonia, sine dubio sciatis aditum regni coelestis patefactum credentibus.